# Epistulae 238.5

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.5

Haec ergo quia inter nos iam conlocuti fueramus, posteaquam ad id uentum est, ut fidem tuam, sicut commemoraui, scriberes, quamquam nihil in eis uerbis uiderem nostrae fidei esse contrarium et propterea me dicerem paratum esse subscribere, quaesiui, ut dixi, utrum scriptura dei contineret hoc uerbum, quod pater esset 'ingenitus', et, cum scriptum esse respondisses, instantius quaerebam, ut ostenderes. tunc unus ex eis, qui aderant, quantum intellegi datur, fidei tuae socius ait mihi: 'Quid ergo? tu patrem genitum dicis?' respondi: 'Non dico'. et ille: Si ergo genitus non est', inquit, 'utique ingenitus est'. cui ego: 'Vides'. inquam, 'posse fieri, ut etiam de uerbo, quod in scriptura dei non est, reddatur tamen ratio, unde recte dici ostendatur. sic ergo et όμοούσιον, quod in auctoritate diuinorum librorum cogebamur ostendere, etiamsi uocabulum ipsum non ibi inueniamus, fieri posse, ut illud inueniamus, cui hoc uocabulum recte adhibitum iudicetur'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
