# Epistulae 238.6

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.6

Quibus dictis, quid hinc tibi uideretur, adtendi, ut audirem, et aisti recte factum esse, ut ingenitus pater in scripturis sanctis non diceretur, ne illi uel tali uerbo fieret iniuria. <ergo\\ inquam, 'modo facta est iuiuria deo et hoc manu tua'. quo audito fateri iam coeperas nec te hoc dicere debuisse. sed cum admonerem. ut, si tibi tale uideretur hoc uerbum, ut ad dei pertineret iniuriam, deleres illud inde, ubi scripseras, considerasti, credo. posse id recte dici et posse defendi et rursus aisti: 'Prorsus ego hoc dico'. tum ego illud, quod iam dixeram. repetiui ita fieri posse, ut etiam όμοούσιον neque scriptum in sanctis paginis inueniatur et tamen dictum in assertione fidei defendatur. sicut patrem in illis libris nusquam ingenitum legimus et tamen dicendum esse defenditur. tunc a me chartam, quam dederas. abstulisti et conscidisti. et constituimus, post meridianum tempus ut adessent notarii ad excipienda uerba nostra atque inter nos ista, quantum possemus, diligentius tractaremus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
