Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.7
Unproofread scanNot analysed yet
Venimus, ut nosti, ad horam condictam; notarios adduximus, ut et tui adessent: consedimus. dixisti Fursus fidem tuam atque in uerbis tuis non audiui ingenitum patrem', credo, quod cogitaueris, quid inde mane dictum fuerit, et praecauere uolueris. deinde poposcisti. ut etiam. ego dicerem fidem meam. ubi cum postulassem commemorans antemeridianum placitum nostrum, ut ea. quae dixeras, dictare potius dignareris, tunc exclamasti calumniam parare nos tibi et ideo uerba tua conscripta uelle retinere. ibi quid responderim, recordari non libet atque utinam nec tu memineris. seruaui tamen debitam honorificentiam honori tuo nec maledictum deputaui, quod non a ueritate sed a potestate audire meruissem. tamen. quia uel ipsa uerba repetiui, ut pressa uoce dicerem: 'Itane calumniam paramus nos tibi?' ut ignoscas, peto.