# Epistulae 239.1

Augustine, Epistulae, Letter 239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/239.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/239.1

Si dicis te mihi dixisse fidem tuam et me tibi noluisse dicere fidem meam, quod et audio te non tacere, recordare, obsecro, quam utrumque sit falsum. nam nec tu mihi uoluisti dicere fidem tuam et ego tibi fidem meam non dicere nolui, sed ita dicere uolui, ut nemo posset dicere aut dixisse me aliquid, quod non dixerim, aut non dixisse, quod dixerim. diceres autem mihi fidem tuam, si hoc diceres, unde dissentis a. nobis, si diceres: 'Credo in deum patrem, qui filium fecit primam creaturam ante omnes ceteras creaturas, et in ipsum filium nec aequalem patri nec similem nec uerum deum et in spiritum sanctum factum per filium post filium'; haec enim uos audio dicere aut, si forte falsum est, quod ista dicatis, hoc potius abs te nolo scire. si autem uerum est, quia ista dicatis, uolo scire. quem ad modum ea de scripturis sanctis defendatis. nunc autem dixisti credere te <in deum patrem omnipotentem. inuisibilem. inmortalem, non ab aliquo genitum et ex quo sunt omnia, et in filium eius Iesum Christum deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia, et in spiritum sanctum'. haec fides non est tua sed utriusque nostrum, quem ad modum si adiungeres, quod eundem filium dei Iesum Christum etiam Maria uirgo peperit, quod pariter credimus, et si qua alia communiter confitemur. si uoluisses ergo tuam dicere, non istam diceres, quae communis est nobis, sed illam potius, in qua dissentimus a uobis. L

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
