# Epistulae 24.4

Augustine, Epistulae, Letter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/24.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/24.4

Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me inmerentem et inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum referas mihi omnem tuae sanctitatis historiam, ut, 'qui genus, unde' sis (domo) tanto uocatus a domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuae ad matrem filiorum dei prole laetantem abiurata carnis et sanguinis stirpe transieris et in genus regale ac sacerdotale sis translatus, edisseras. quod enim indicasti iam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanium te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me uelle condiscere, ut omni parte te nouerim, quo magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio uel ad fidem inuitatus es uel ad sacerdotium consecratus, ut. eundem ambo habere uideamur auctorem. nam ego etsi a Delphino Burdigalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania per uim inflammatae subito plebis sacratus sim, tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum et nunc in sacerdotii ordinatione confoueor. denique suo me clero uoluit uindicare, ut, etsi diuersis locis degam, ipsius presbyter censear.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
