Latin
Letter 242
Augustine, Epistulae 242.2
Unproofread scanNot analysed yet
Magis ergo tecum, si fieri posset, mallem quaerere, quousque appellandus sit animalis homo, ut, si eum iam transcendimus, recte fortasse illa, quae supra humanam mentem atque intellegentiam incommutabiliter manent, aliqua ex parte nos attigisse gaudeamus. cauendum est enim, ne propterea uideatur stultum, cum filium patri audiamus aequalem, quia hominem animalem adhuc agimus, de quo dictum est, quod stultitia sunt illi, quae sunt spiritus dei. quamquam sane maiestas illa supra cuncta sublimis ab spiritalibus cogitari possit, a nullo autem possit effari, uidere tamen, quantum arbitror, facile est non esse factum, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil. si enim per se ipsum factus est. erat. antequam fieret, ut fieri per se posset, quod certe tanto absurdius dicitur, quanto uanius cogitatur. si autem non per se factus est, non est factus omnino, quoniam, quicquid factum est. per ipsum factum est; omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil.