# Epistulae 242.3

Augustine, Epistulae, Letter 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/242.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/242.3

Miror parum adtendi. quae tam expresse euangelista uoluit intimare. ut neminem dissimulare permitteret; non enim satis fuit dicere: Omnia per ipsum facta sunt, nisi adderet: Et sine ipso factum est nihil. at ego quamuis tardus et nondum detersa caligine saucium mentis oculum gerens ad intuendam patris et filii incomparabilem ineffabilemque praestantiam tamen hoc tota facilitate complector. quod nobis in euangelio propterea praeseminatum est, non ut hinc comprehenderemus illam diuinitatem, sed ut hinc admoneremur non oportere nos de temeraria comprehensione iactare. si enim omnia per ipsum facta sunt, quicquid non per ipsum factum est, non est factum. ipse autem per se factus non est; non est igitur factus. et omnia per ipsum facta esse ab euangelista credere cogimur; ab eodem ergo cogimur eum factum esse non credere. item, si sine ipso factum est nihil, ipse ergo nihil est, quia sine se factus est. quod si opinari sacrilegum est, restat. ut fateamur aut non sine se factum esse aut factum non esse. non autem sine se factum esse non possumus dicere. si enim ipse se fecit, iam erat ante, quam fieret; si autem ad se faciendum alteri, a quo factus est, adiutorium praebuit, nihilo minus, ut se adiuuante ipse fieret. iam erat ante, quam fieret. relinquitur itaque, ut sine se factus sit. quicquid autem sine illo factum est, nihil est. aut nihil est igitur aut factus non est; sed non est nihil, factus igitur non est. at si factus non est et tamen filius est, sine dubio natus est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
