Latin
Letter 243
Augustine, Epistulae 243.12
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid sane pecuniae res tua familiaris habet, cuius te implicari negotio nec oportet nec decet, re uera tribuendum est matri et domesticis tuis. horum quippe indigentia, si pauperibus, ut sis perfectus, instituisti distribuere talia tua. primum apud te locum obtinere debent; si quis enim suis et maxime domesticis, ait apostolus, non prouidet, fidem negauit et est infideli deterior. quibus ordinandis rebus si. ut collum exueres induendum sapientiae uinculis, profectus a nobis es, quid tibi nocent aut quo pacto te peruellunt matris lacrimae fluentes carnem aut serui fuga aut mors ancillarum aut fratrum morbosa ualitudo, si est in te caritas ordinata sciens praeponere maiora minoribus et misericordia moueri. ut pauperes euangelizentur, ut ne messis domini copiosa operariorum inopia in praedam uolucribus iaceat, et paratum habere cor ad sequendam domini uoluntatem in eo, quod uel flagellando uel parcendo agere statuerit cum seruis suis? haec meditare, in his esto, ut prouectus tuus manifestus sit in omnibus. obsecro te, ut caueas. ne maiorem tristitiam des bonis fratribus torpore tuo, quam laetitiam alacritate iam dederas; commendare autem litteris. quibus uoluisti, tam superfluum putaui, quam si quisquam te mihi eodem modo commendare uoluisset.