# Epistulae 243.4

Augustine, Epistulae, Letter 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/243.4

Potes hoc facillime in ipsa tua matre cognoscere. nam onde te nunc inretitum inuoluit et ab instituto cursu retardatum reflectit et curuat. nisi ex quo tua propria mater est? nam ex quo soror est omnibus. quibus est pater deus et mater ecclesia, tam te non impedit quam neque me neque omnes fratres nostros, qui eam non priuata sicut tu in domo uestra sed publica in domo dei caritate diligimus. quod ergo tu illi etiam carnali necessitudine adnecteris, ad sortem ualere debet familiarius conloquendi et apertiore ianua consulendi. ipsum, quo te priuatim diligit, interficiatur in ea, ne. quod ex utero suo te genuit. pluris pendat, quam quod ex utero ecclesiae genita est tecum. quod autem de matre dixi, hoc et de tali cetera propinquitate intellegendum est. hoc etiam quisque de anima sua cogitet. ut etiam in ipsa priuatum affectum oderit, qui procul dubio temporalis est, diligat autem in ea communionem societatemque illam, qua dictum est: Erat illis in deum anima et cor unum. sic enim anima tua non est propria sed omnium fratrum, quorum etiam animae tuae sunt uel potius quorum animae cum tua non animae sed anima una est. Christi unica, quae de manu canis ut eruatur, cantat in psalmis. inde ad contemptum mortis facillime peruenitur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
