# Epistulae 243.7

Augustine, Epistulae, Letter 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/243.7

Sed quid dicit aut quid aliegat? forte decem illos menses, quibus uiscera eius onerasti, et dolores parturitionis ac labores educationis? hoc, hoc interfice uerbo salutari; hoc perde matris; ut in uitam aeternam inuenias cani: hoc memento ut oderis in ea, si diligis eam, si tiro Christi es, si turris fundamenta posuisti, ne dicant transeuntes: Hic homo coepit aedificare et non potuit perficere. carnalis enim affectus est iste et adhuc ueterem hominem sonat. hunc carnalem affectum et in nobis et m nostris militia Christiana ut peri- I mamus hortatur nec tamen ita, ut ingratus sit quisque parentibus et eadem ipsa beneficia, quibus in hanc uitam editus, susceptus atque nutritus est, enumerata derideat. seruet potius ubique pietatem; habeant haec locum, ubi maiora non uocant.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
