Latin
Letter 243
Augustine, Epistulae 243.8
Unproofread scanNot analysed yet
Mater ecclesia mater est etiam matris tuae. haec uos de Christo concepit, haec martyrum sanguine parturiuit, haec in sempiternam lucem peperit, haec fidei lacte nutriuit et nutrit cibosque maiores praeparans, quod adhuc paruuli et sine dentibus uagire uultis, horrescit. haec mater toto orbe diffusa tam uariis et multiplicibus errorum infestationibus agitatur, ut abortiui etiam filii eius aduersus eam infrenis armis belligerare non dubitent. ignauia etiam atque torpore quorundam. quos gremio continet, et membra sua frigescere plurimis locis et fouendis paruulis minus idonea fieri dolet. unde nisi per alios filios, unde nisi per alia membra, quorum e numero es, iustum ac debitum poscit auxilium? huiusne tu necessitates deserens ad carnalia uerba conuerteris? nonne haec grauioribus querelis insonat auribus? nonne cariora uiscera et caelestia ubera ostentat? adde uiri eius susceptionem carnis, ne carnalibus inhaereres. et a uerbo aeterno uniuersa, quae tibi mater inproperat, ne his implicareris, adsumpta: adde contumelias, flagella, mortem, mortem autem crucis.