# Epistulae 244.1

Augustine, Epistulae, Letter 244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/244.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/244.1

Rumor ad me detulit — deus faciat, ut non sit! — sic te animo perturbatum, ut multum mirer prudentiam tuam et Christianum animum parum cogitare terrenarum rerum condicionem nullo modo aequare posse caelestibus, ubi cor nostrum et spes nostra conlocanda est. uir cordate, numquid aut totum bonum tuum in his rebus erat, quas nunc uideris amittere, aut tam magnum bonum illic deputabas, ut eo subtracto sic tenebrescat mens nimia tristitia, quasi lumen eius non deus sed terra sit? audiui enim — iam dixi: deus faciat. ut falsum audierim! —, quod tibi etiam manus uelles inferre. quod melius non credo aut ascendisse in cor tuum aut exisse de ore tuo. sed tamen, quia ita perturbatus es. ut hoc de te dici potuerit, grauiter de te contristatus hoc litterarum alloquio putaui consolandam caritatem tuam, quamquam non dubitem dominum deum nostrum in corde tuo loqui meliora; noui enim, quam pio studio semper audieris uerbum eius.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
