# Epistulae 244.2

Augustine, Epistulae, Letter 244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/244.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/244.2

Erige itaque animum, frater in Christo carissime; deus noster nec perit a suis nec perdet suos. uult autem monere nos, quam sint haec fragilia et incerta. quae nimis diligunt homines, ut soluant ab eis uinculum cupiditatis, per quod implicatos nos trahunt, et totum amorem nostrum consuefaciamus in eum currere, in quo nulla damna timeamus. ipse te hortatur per ministerium nostrum, uiriliter cogites te fidelem esse Christianum et eius redemptum esse sanguine, qui non solum aeterna sapientia sed etiam humana praesentia docuit nos temperanter prospera saeculi huius contemnere et fortiter aduersa tolerare eius felicitatis mercedem pollicens, quam nemo nobis possit auferre. scripsi sane etiam ad uirum laudabilem comitem, quam epistulam in tuo erit arbitrio utrum dari uelis; nam per quem detur, non dubito deesse non posse adiuuante domino uel episcopum uel presbyterum uel quemlibet

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
