# Epistulae 245.2

Augustine, Epistulae, Letter 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/245.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/245.2

Execranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures uirorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur: non ad placendum hominibus sed ad seruiendum daemonibus adhibentur. quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in scripturis inuenire, cum generaliter apostolus dicat: Nolo uos socios fieri daemoniorum et iterum: Quae enim consonantia Christi ad Belial? nisi forte, quia Belial nominauit et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno uetitum legimus. moneantur interim miseri, ut, si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus. saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiore se scelere implicent. quid autem cura eis agendum sit. si soluere inaures timent et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? De ordinando autem, qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum: aliud est enim facere. si cogaris, aliud consulere, ut facias.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
