# Epistulae 249.1

Augustine, Epistulae, Letter 249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/249.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/249.1

Aestus indicantes piam flammam cordis tui indicauit mihi fidelissimus, ut scis. particeps eorum. frater Deogratias. lege itaque Tychonium, quem bene nosti, non quidem omnia probaturus; nam quae in illo cauenda sint, bene nosti, hanc tamen quaestionem, quo modo in ecclesia dei, si qua forte peruersa uel etiam scelerata corrigere aut extinguere non ualemus, saluo unitatis uinculo toleranda sint, strenue mihi uidetur tractauisse atque soluisse. quamquam in eius litteris tantum modo intentione correcta ad ipsos diuinarum scripturarum fontes recurrere nos oportet, ut ibi uideamus, quam pauca de hac re testimonia sententiarum uel exempla gestorum posuit et quam nemo possit omnia ponere, nisi qui paene omnes sanctorum librorum paginas in sua scripta transferre uoluerit. ita prope nulla est, quae nos non admoneat intus in ipsa societate sacramentorum, quibus inbuimur ad uitam aeternam, cum his, qui oderunt pacem, esse debere pacificos, donec ingemescendo nostra longinqua peregrinatio transeat atque in uirtute Hierusalem matris aeternae securissima pace perfruamur et in turribus eius abundantia uerorum fratrum, quorum nunc inter multos falsos gemimus paucitatem. quae est autem uirtus illius ciuitatis nisi deus eius deus noster? uides igitur, in quo solo fiat pax et singulis hominibus, qui secum sine illo bellum gerunt et in nullo extrinsecus oborto scandalo, et omnibus simul, qui quamquam se in hac uita diligant et amicitiae fidae nexibus teneantur. tamen nec praesentia corporis nec consensione animi summe perfecteque copulentur. confortetur cor tuum in domino memor nostri.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
