Latin
Letter 25
Augustine, Epistulae 25.2
Unproofread scanNot analysed yet
Vides, frater unanime, admirabilis in Christo domino et suscipiende, quam familiariter te agnouerim, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui cotidie conloquio litterarum tuarum fruor et oris tui spiritu uescor. os enim tuum fistulam aquae uiuae et uenam fontis aeterni merito dixerim, quia fons in te aquae salientis in uitam aeternam Christus effectus est. cuius desiderio sitiuit in te anima mea et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupiuit. ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaueris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina comparasti, quia hostis noster, cui 'mille nocendi artes\\ tam uariis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis, quaeso promere mihi de armamentario tuo et conferre non abnuas arma iustitiae. sum enim laboriosus etiam nunc sub magno onere peccator, ueteranus in numero peccatorum, sed aeterno regi nouus incorporeae tiro militiae. sapientiam mundi miser hucusque miratus sum et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam deo stultus et mutus fui. postquam inueteraui inter inimicos meos et euanui in cogitationibus meis, leuaui oculos meos in montes ad praecepta legis et gratiae dona suspiciens, unde mihi auxilium uenit a domino, qui non secundum iniquitates retribuens inluminauit caecum, soluit compeditum, humiliauit erectum male, ut erigeret humiliatum pie.