Latin
Letter 25
Augustine, Epistulae 25.5
Unproofread scanNot analysed yet
Praesumptione igitur non mea, sed placito et ordinatione domini fraternitatis tuae mihi foedus usurpans tanto indignus honore me dignor, quia te pro tua sanctitate certo scio —nam ueritate sapis —non alta sapere, sed humilibus congruere. ideoque prompte et intime recepturum spero caritatem humilitatis nostrae, quam quidem iam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium, quia dignatur, patrem nostrum, confido. is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos et longinqua soli uel sali intercapedine disparatos spiritu uerae dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et uidere diligendo potuit et adloquendo pertingere. hic nobis prima affectus sui documenta et caritatis tuae pignora in supra dicto munere librorum dedit. et quanto studuit impendio, ut sanctitatem tuam non ipsius tantum uerbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter, tantopere curasse eundem credimus, ut nos uicissim ipsius imitatione plurimum diligas. gratia dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo domino unanime, uenerabilis, desiderantissime. totam domum et omnem comitem et aemulatorem in domino sanctitatis tuae plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. panem unum, quem unanimitatis indicio misimus caritati tuae, rogamus accipiendo benedicas.