Latin
Letter 250
Augustine, Epistulae 250.1
Unproofread scanNot analysed yet
Vir spectabilis filius noster comes Classicianus grauiter apud me litteris questus est, quod sit anathematis iniuriam a tua sanctitate perpessus, narrans, quod uenerit ad ecclesiam apparitione paucorum suae potestati congrua comitatus et egerit tecum, ne contra salutem suam faueris eis, qui per euangelia peierando adiutorium uiolandae fidei in ipsa domo fidei requirebant; quos tamen considerantes. quid mali fecerint. non inde uiolenter abductos sed sponte dicit egressos atque hine uenerationem tuam ita sibi suscensuisse, ut ecclesiasticorum confectione gestorum cum omni domo sua anathematis sententia feriretur. quibus litteris eius lectis non mediocriter aestuans cogitationibus magna cordis tempestate fluctuantibus apud tuam caritatem tacere non potui, ut, si habes de hac re sententiam certis rationibus uel scripturarum testimoniis exploratam, nos quoque docere digneris, quo modo recte anathemetur pro patris peccato filius aut pro mariti uxor aut pro domini seruus aut quisquam in domo etiam nondum natus, si eodem tempore, quo uniuersa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lauacrum regenerationis in mortis periculo subueniri. neque enim haec corporalis est poena, qua legimus quosdam contemptores dei cum suis omnibus, qui eiusdem impietatis participes non fuerunt, pariter interfectos. tunc quippe ad terrorem uiuentium mortalia corpora perimebantur quandoque utique moritura; spiritalis autem poena, qua fit, quod scriptum est: Quae ligaueritis in terra, erunt ligata et in caelo, animas obligat, de quibus dictum est: Anima patris mea est et anima filii mea est; anima, quae peccauerit, ipsa morietur.