# Epistulae 250.3

Augustine, Epistulae, Letter 250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/250.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/250.3

Haec autem dixi. etiamsi filius noster Classicianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum iustissime uideretur. ceterum si ueras ad me litteras misit, nec solus in domo sua debuit ista correptione coherceri. sed hinc cum tua sanctitate nihil ago, nisi tantum peto, ut ignoscas precanti ueniam, si agnouerit culpam; si autem nihil eum peccasse prudenter agnoscis, quoniam ipse in domo fidei iustius flagitabat fidem debere seruari, ne ibi frangeretur, ubi docetur, fac, quod sanctum uirum facere oportet, ut, si tibi contigit tamquam homini, quod utique homo dei dicit in psalmo: Turbatus est prae ira oculus meus, exclames ad dominum: Miserere mei, domine. quoniam infirmus sum, ut porrigat tibi dexteram suam et comprimat iracundiam tuam et tranquillet mentem tuam ad uidendam faciendamque iustitiam. sicut enim scriptum est, iracundia uiri iustitiam dei non operatur. nec arbitreris ideo nobis non posse subrepere iniustam commotionem, quia episcopi sumus, sed potius cogitemus inter laqueos temptationum nos periculosissime uiuere, quia homines sumus. aufer itaque gesta ecclesiastica, quae perturbatior fortasse fecisti, et redeat inter uos caritas, quam cum illo et catechumenus habuisti; aufer litem et reuoca pacem, ne tibi pereat homo amicus et de uobis gaudeat diabolus inimicus. potens est autem misericordia dei nostri, qui et me exaudiat orantem, ne mea tristitia de uobis augeatur, sed potius, quae est exorta, sanetur, et te regat per gratiam suam et laetificet iuuentutem tuam non contemnentem senectutem meam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
