Latin
Letter 250a
Augustine, Epistulae 250a.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ego propter eos, qui pro peccato unius animae totam domum eius, id est plurimas animas anathemate ligant, maxime ne ibi quisquam sine baptismate de corpore abscedat, et utrum non etiam de ecclesia pellendi sunt, qui eo confugiunt, ut fidem fideiussoribus frangant, adiuuante domino et in concilio nostro agere cupio et, si opus fuerit, ad sedem apostolicam scribere, ut, in his causis quid sequi debeamus, concordi omnium auctoritate constituatur atque firmetur. illud plane non temere dixerim, quod, si quisquam fidelium fuerit anathematus iniuste, ei potius oberit, qui faciet, quam ei, qui hanc patietur iniuriam. spiritus enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut soluitur, inmeritam nnlli ingerit poenam: per eum quippe diffunditur caritas in cordibus nostris, quae non agit perperam.