Latin
Letter 258
Augustine, Epistulae 258.1
Unproofread scanNot analysed yet
Abripui uel potius subripui et quodam modo furatus sum memet ipsum multis occupationibus meis. ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quam diu in Christo non tenebam. nosti quippe, ut definierit amicitiam 'Romani', ut ait quidam, 'maximus auctor Tullius eloquii'. dixit enim et uerissime dixit: 'Amicitia est rerum humanarum et diuinarum cum beniuolentia et caritate consensio'. tu autem, mi carissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more uulgi frui cuperem, et milii ad ea capessenda, quorum me paenitet. fauendo uelificabas, immo uero uela cupiditatum mearum cum ceteris tunc dilectoribus meis inter praecipuos aura laudis inflabas. porro in rebus diuinis, quarum mihi illo tempore nulla eluxerat ueritas, utique in maiore illius definitionis parte nostra amicitia claudicabat: erat enim rerum tantum modo 'humanarum' non etiam 'diuinarum' quamuis cum beniuolentia et caritate consensio'.