# Epistulae 259.1

Augustine, Epistulae, Letter 259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/259.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/259.1

Scripsisti mihi, ut ad te aliquam prolixam consolatoriam epistulam darem, quod grauiter optimae uxoris morte mouereris, sicut sanctum Paulinum ad Macarium fecisse meministi. et illa quidem anima in societatem recepta fidelium atque castarum laudes nec curat nec quaerit humanas, sed quia propter eos fiunt ista, qui uiuunt. prius est, ut tu, qui consolari eius laude desideras, ita uiuas, ut illic. ubi ipsa est, esse merearis. neque enim dubito, quod eam non credas ibi esse, ubi illae sunt, quae uel adulteriis lectulum coniugalem polluerunt uel nullo coniugio deligatae fornicatione fluxerunt. quare de illius laude uiro longe dissimili quasi fugare uelle maestitiam adulatio est non consolatio. nam si eam diligeres, sient te ipsa dilexit, seruasses ei, quod tibi ipsa seruauit; et cum illa, si prior obisses, nullo modo credenda sit cuiquam fuisse nuptura, nonne, si uere obitum eius laudibus eius consolandus doleres, ne unam quidem ac licitam post illam coniugem quaereres?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
