Latin
Letter 259
Augustine, Epistulae 259.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc probabo, quantum ab ore nostro laudes Cyprianae desideres. certe. si adhuc in schola rhetoris uerba discipulis uenderem, prius ab eis mercedem sumerem. uendere tibi uolo laudem pudicissimae uxoris tuae: prius mihi mercedem da pudicitiam tuam: da. inquam, et accipe. humanum dico propter infirmitatem tuam: puto, quod non sit a te digna Cypriana, cuius laudibus anteponas amorem concubinarum tuarum, quod utique facies, si permanere in illo amore quam. ad istas laudes peruenire malueris. quid mihi uis extorquere poscendo, cum pro te uideas esse, quod posco? quid precaris subiectus. quod potes iubere correctus? mittamus munera spiritui coniugis tuae. tu imitationem. ego laudem. quamquam, sicut supra dixi, laudem ab hominibus iam illa non quaerat, imitationem uero tuam tantum quaerit etiam defuncta, quantum dilexit etiam dissimilem uiua. faciam de illa, quod uis, cum 15 tu feceris. quod et ego uolo et illa.