Latin
26.6.40 to 26.6.50
Augustine, Epistulae 26.6.40-50
Unproofread scanNot analysed yet
nec enim labor aut metus ullus 70 terret, ubi insontes precibus deus audit apertis. et nunc Romulidum sedes et inania Remi culmina bacchatasque domos uanosque tumultus desererem et totus semel in tua corda uenirem, ni mens coniugio incumbens retineret euntem. 75 crede meis, o docte, malis ueroque dolori, quod sine te nullos promittunt carbasa portus erramusque procul turbata per aequora uitae, praecipites densa ueluti caligine nautae, quos furor australis stridens et flatus ab Euro 80 perculit et raptis priuauit turbo magistris; protinus abruptis miseri uoluuntur in undis, non foras aut prorae, non lintea deinde procellas ferre ualent ratioque iacet stupefacta regendi: sic me uentus agit uoluuntque cupidinis aestus 85 in mare letiferum. nec terrae protinus absunt, sed mecum reputans tua candida uerba, magister, haec magis esse reor tibi credere: 'callida res est, decipit atque animis molitur retia nostris.' praeteritos oblitus enim, praesentia praesto 90 nunc tibi cara, tuo nos non de pectore lapsi. ei mihi quo ferar, unde uelim tibi pandere mentem! ante sub Aegeo aptabunt pia tecta palumbes et uersa alcyone componat in arbore nidos, esuriens uitulos alat ante leaena sequaces 95 atque inpasta diu teneros lupa nutriat agnos mutantesque suis diuisum partibus orbem aut Barcaeus aret Taurum aut Hyrcania Mauros, ante Thyesteis iterum male territa mensis interrupta dies refugos uanescat in ortus, 100 ante dabunt imbres Nilum, super aethera dammae errabunt montesque canant et flumina laudent, quam mihi post tergum ueniant tua dona, magister. arcet amor coplamque tenet communis honesti. hic, hic regnat amicitiae decus hoste fugato. 105 nam neque propter opes uitreas aurumque rebelle iungimus adsensus animorum; nam neque uulgi nos fortuna ruens, quae separat ardua, iunxit, sed labor interiora legens uulgata libellis atque animis inuenta tuis et nobile dogma 110 indictum contraque bonos responsa relatus.