# Epistulae 261.1

Augustine, Epistulae, Letter 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/261.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/261.1

Breuem epistulam tuam sed plane uehementem flagitatricem prolixae epistulae meae non inuitus immo etiam laetus accepi, non quod facile sufficerem auiditati, sed quod gratularer caritati tuae, quia, etsi non de idoneo expetis, bonum ėst tamen, quod expetis. et ad longam quidem epistolam conscribendam magis mihi otium quam facultas defit occupatissimo scilicet ecclesiasticis curis, a quibus pauculae temporum stillae uix recreant uel cogitantem aliquid uel ea, quae magis urgent et mihi uidentur pluribus profutura, dictantem uel reficientem corporis uires nostrae necessarias seruituti. nam uerba non desunt, quibus possit multa charta compleri: sed quod a nobis in eadem sermonis prolixitate desideras. ad hoc me idoneum non esse respondeo. thesaurum enim sapientiae te desiderasse dixisti, sed minus accepisse quam uoluisti, cum ego ex illo thesauro mendicabunda prece cotidianam stipem rogem uixque impetrem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
