Latin
Letter 261
Augustine, Epistulae 261.2
Unproofread scanNot analysed yet
Oraculum autem legis quo modo sum, de cuius latis atque abditis penetralibus nescio longe plura, quam scio. eiusque multiplices sinus opacosque secessus adire ac penetrare non ualeo, sicut uolo, et me non aliud quam minus dignum esse cognosco? porro sacrator iustitiae quis ego. cui me sacratum esse permagnum est? iam uero quod instauratorem spiritalis gloriae me appellas, —da ueniam —multum. cui loquaris, ignoras; ipse quippe adhuc in hac gloria sic instauror, ut de die in diem, non solum quantum accedam, sed utrum omnino aliquid accedam, latere me fatear. dispensator plane salutis aeternae cum ceteris innumerabilibus conseruis meis sum. quod si uolens facio, mercedem habeo. si autem inuitus, tantum dispensatio mihi credita est; neque enim esse salutis illius dispensatorem per uerbum et sacramentum iam hoc est etiam esse participem. nam si per bonos non dispensaretur. non recte apostolus diceret: Imitatores mei estote sicut et ego Christi. rursus si per malos non dispensaretur: non de quibusdam dominus diceret: Quae dicunt, facite. quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. multi ergo dispensatores sunt. per quorum ministerium peruenitur ad aeternam salutem; sed quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur, et inter ipsos fideles, in quorum me numero ille, qui non fallitur, computet, alius est sic alius autem sic, s icut unicuique deus partitus est mensuram fidei.