# Epistulae 262.1

Augustine, Epistulae, Letter 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.1

Lectis litteris reuerentiae tuae et earum perlatore interrogato. quae interroganda restabant, uehementer dolui sic te uoluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo iam construi coeperat, amissa perseuerantia in adulterii ruinam miserabiliter laberetur. cum enim lugendus esset, si post continentiam uotam deo iamque actu ipso moribusque susceptam reuerteretur ad coniugis carnem, quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur iratus tibi perniciosus sibi, tamquam in te acerbius saeniat, si ipse pereat! hoc autem tantum mali accidit. dum tu eius animum non, qua debuisti, moderatione tractasti, quia, etsi carnali consortio iam ei consensu uobis non miscebamini, in ceteris tamen rebus coniugali obsequio uiro tuo mulier seruire debuisti, praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi. et utique, si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conuersatione subdita oportuit. ut eum domino lucrareris, sicut apostoli monuerunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
