Latin
Letter 262
Augustine, Epistulae 262.11
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tibi, scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inordinate et incaute agente uiri tui factum dolerem. de cuius reparatione debes uehementissime cogitare, si uere ad Christum uis pertinere. indue itaque humilitatem mentis et, ut te deus conseruet perseuerantem, noli maritum contemnere pereuntem. funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrimas tamquam uulnerati sanguinem cordis et scribe ad eum satisfactionem petens ueniam, quia in eum peccasti, quod praeter eius consilium et uoluntatem de rebus tuis fecisti, quod faciendum putasti, non ut te paeniteat tribuisse pauperibus sed eum boni tui operis participem et moderatorem habere noluissepromitte de cetero in adiutorio domini, si et illum suae turpitudinis paenituerit et continentiam, quam deseruit, repetiuerit, te illi, sicut decet. in omnibus seruituram. ne forte, ut ait apostolus, det illi deus paenitentiam et resipiscat de diaboli laqueis. aquo captiuus tenetur secundum ipsius: uoluntatem. filium autem uestrum. quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepisti. magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat? et ideo ei negari non potest. ubicumque illum esse cognouerit et iure poposcerit; ac per hoc, ut secundum tuam uoluntatem in dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria illi est etiam uestra concordia.