# Epistulae 262.2

Augustine, Epistulae, Letter 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.2

Omitto enim, quod ipsam continentiam illo nondum uolente non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognoui. neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum, quod superat pudicitiam coniugalem, tuae uoluntati uoluntas quoque eius accederet, nisi forte non legeras nec audieras uel non adtenderas apostolum dicentem: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. uxor non habet potestatem corporis sui sed uir; similiter autem et uir non habet potestatem corporis sui sed mulier. nolite fraudare inuicem nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne uos temptet Satanas propter incontinentiam uestram. secundum haec uerba apostolica. etiam si se ipse continere uoluisset et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur et illi deus inputaret continentiam, si non suae sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret; quanto magis te, quam magis snbiectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica temptatione traheretur. in reddendo huius modi debito uoluntati eius obtemperare conuenerat, cum tibi uoluntatem continendi acceptaret deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
