# Epistulae 262.3

Augustine, Epistulae, Letter 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.3

Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda coniugalia debita consentire ad eadem continentiae pacta ipse consensit et tecum continentissime diu uixit suoque consensu a peccato illo, quo ei debitum carnis negabas, ipse te absoluit. non ergo iam in tua causa ista uertitur quaestio, utrum redire debeas ad concubitum uiri. quod enim deo pari consensu ambo uoueratis, perseueranter usque in finem reddere ambo debuistis. a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem constantissime perseuera. quod te non exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consenserat. nam si numquam tenuisses eius adsensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed post quantum libet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem. nisi quod ait apostolus: Uxor non habet potestatem corporis sui sed uir. de qua potestate sic tibi iam permiserat continentiam, ut eam tecum et ipse susciperet.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
