Latin
Letter 262
Augustine, Epistulae 262.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illud est, quod minus te obseruasse contristor, quia tanto humilius et oboedientius ei obsequi in domestica conuersatione debuisti, quanto ille religiosius tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat. non enim. quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat; immo uero tanto sanctius inter uos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita seruabatis. nihil ergo de tua ueste, nihil de auro uel argento uel quacumque pecunia, rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti, ne scandalizares hominem, qui deo tecum maiora uouerat et ab eo, quod de tua carne licita potestate posset exigere, se continenter abstinuerat.