# Epistulae 262.6

Augustine, Epistulae, Letter 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.6

Nunc autem inconsiderata festinatione adtende quid feceris. ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam nec homini prae ira turbatum oculum habenti contra dei fortasse famulos facile consentiam. numquid tantum bonum est, quod pauperum carnem largioribus elemosynis refecisti, quantum malum est, quod uiri tui mentem a tam bono proposito subruisti? an cuiusquam tibi temporalis salus carior esse debuerat quam huius aeterna? nonne, si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres. ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret? proinde, si recolis. quid adquisiueras, quando lucrata fueras uirum tuum, ut tecum Christo sanctiore castitate seruiret, intellege, per illas elemosynas tuas. quibus cor eius euersum est, quanto grauiore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra, quae caelestia cogitabas. si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia, qua homo eripitur diabolo tamquam leoni rugienti et. quem deuoret. inquirenti!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
