# Epistulae 263.2

Augustine, Epistulae, Letter 263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/263.2

Est quidem materies lacrimarum, quod germanum dilectorem tuum teque plurimum pro tua uita et sacrae uirginitatis professione reuerentem diaconum Carthaginensis ecclesiae non uides, sicut solebas, intrantem et exeuntem et in sui ecclesiastici officii strenuitate uersantem et honorifica illa ab eo uerba non audis, quae tuae germanitatis sanctitati morigero, pio et officioso inpendebat affectu. haec cum cogitantur et consuetudinis uiolentia requiritur. cor pungitur et tamquam sanguis cordis fletus exoritur. sed sursum sit cor et sicci erunt oculi. Neque enim, quia ista, quae tibi maeres esse subtracta, suo temporali cursu praeterierunt. ideo periit illa caritas. qua Timotheus Sapidam dilexit et diligit: manet illa seruata in thesauro suo et abscondita est cum Christo in domino. qui diligunt aurum, numquid perdunt, quando recondunt? nonne tunc de illo, quantum fieri potest, securiores fiunt, cum remotum a suis oculis loculis tutioribus seruant? itane uero terrena cupiditas munitius se habere putat, si non uideat id, quod amat, et caelestis caritas dolet, tamquam amiserit, quod in horrea superna praemiserit? Sapida quod uocaris, adtende et, quae sursum sunt, sape, ubi Christus est ad dexteram dei sedens. qui pro nobis dignatus est mori, ut uiueremus et mortui et ne mors ipsa ab homine tamquam consumptura hominem timeretur nec mortuorum quisquam, pro quibus uita mortua est. tamquam uitam perdiderit, doleretur. haec atque huius modi tua sint diuina solacia. quibus erubescat et cedat humana tristitia.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
