# Epistulae 263.3

Augustine, Epistulae, Letter 263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/263.3

O Non quidem suscensendum est de caris mortuis dolori mortalium, sed diuturnus dolor non debet esse fidelium. si ergo contristata es, iam sit satis nec sic contristeris quem ad modum gentes. quae spem non habent. non enim con- . tristari prohibuit apostolus. cum hoc diceret, sed sic contristari quem ad modum gentes, quae spem non habent. nam et Martha et Maria, piae sorores et fideles. resurrecturum suum fratrem Lazarum flebant, quamuis eum tunc ad hanc uitam rediturum esse nescirent; et ipse dominus eundem, quem fuerat resuscitaturus, Lazarum fleuit; nimirum, ut fleamus etiam nos eos mortuos, quos ad ueram uitam resurrecturos credimus, etsi non iussit praecepto, concessit exemplo. nec frustra scriptura dicit in libro ecclesiastico: In mortuo produc lacrimas et quasi dira perpessus incipe lamentationem: sed paulo post ait: Et consolare propter tristitiam; a tristitia enim procedit mors et tristitia cordis flectet fortitudinem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
