# Epistulae 264.2

Augustine, Epistulae, Letter 264. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/264.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/264.2

Nam si nullus etiam malorum bonus usus esset deo ad utilitatem electorum suorum, qui etiam de malo Iudae tantum bonum nobis praestitit. ut Christi sanguine redimeremur, poterat eos aut nasci non permittere. quos malos futuros esse praesciebat, aut in ipso eorum initio malignitatis extinguere. sed tantum eos esse permittit, quantum nouit expedire atque sufficere admonendae atque exercendae sanctae domui suae. ideo nostram de illis tristitiam consolatur, quia et ipsa tristitia, quam pro illis habemus, nos releuat, illos autem in sua peruersitate perseuerantes grauat. gaudium uero, quod percipimus, quando aliqui ex eis correcti in melius commutantur et sanctorum societati copulantur, nulli gaudio in hac uita comparari potest. propterea scriptum est: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis: si autem malus euaseris, solus hauries mala, quia, cum gaudemus de fidelibus et iustis, et illis et nobis prodest bonum eorum, cum autem contristamur de infidelibus et iniquis, illis solis nocet et eorum malitia et nostra tristitia; nos autem etiam hoc plurimum adiuuat apud deum. quod pro eis misericorditer contristamur et pro ipsa tristitia congemescimus et oramus. unde, honorabilis et in Christo laudabilis famula dei, et maestitiam tuam de talibus et uigilantiam atque cautelam contra tales. quam tuis litteris expressisti, multum adprobo et laudo atque, in hac uia perseueranter ambules, pro meis uiribus. quia hoc exigis. et exhortor et moneo, ut miserearis eorum tamquam simplex ut columba, caueas autem illos tamquam astuta sicut serpens desque operam, quantum potes. ut. qui tibi adhaerent, tecum in recta fide permaneant aut ad fidem rectam, si forte in aliquo aliqui deprauati sunt, corrigantur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
