# Epistulae 265.4

Augustine, Epistulae, Letter 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/265.4

Sicut antiqui iusti si non circumciderentur, non erat eis peccatum, postea uero quam iussit deus, ut circumcideretur Abraham eiusque posteritas, iam si non fieret, graue peccatum fuit, sic etiam, antequam dominus Christus in ecclesia sua sacramentum noui testamenti pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit et apertissime dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum. iam non debemus quaerere, quando quisque fuerit baptizatus. sed, quoscumque legimus in corpore Christi, quod est ecclesia, pertinere ad regnum caelorum, nonnisi baptizatos intellegere debemus, nisi forte quos angustia passionis inuenit et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur, occisi sunt, quibus ipsa passio pro baptismo deputata est. sed numquid hoc possumus de apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt, quo baptizarentur, ut alios etiam baptizauerint? sed non omnia, quae facta sunt, etiam scripta inueniuntur; uerum tamen facta esse ei ceteris documentis probantur. scriptum est, quando baptizatus sit apostolus Paulus, et scriptum non est, quando baptizati sint alii apostoli: uerum tamen etiam ipsos baptizatos intellegere debemus, quem ad modum scriptum est, quando baptizatae sint plebes ecclesiarum in Hierusalem et in Samaria, quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus apostoli epistulas miserunt, non est utique scriptum et tamen etiam ipsas baptizatos utique minime dubitamus propter illam domini sententiam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
