# Epistulae 265.6

Augustine, Epistulae, Letter 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/265.6

Quo modo autem iste dicat. quod in epistula tua posuisti, quod apostoli dederint paenitentiam pro baptismo, non euidenter expressum est. si enim pro baptismo' ideo dicit. quia per paenitentiam remittuntur peccata, habet aliquid rationis. quod dicit. sed talis paenitentia post baptismum potest utilis esse. si quis peccauerit. iste autem quoniam negat post baptismum dari paenitentiae locum, cum dicit, sicut scripsisti. paenitentiam solam ante baptismum esse, datur intellegi sic eum dixisse. quod apostoli dederant paenitentiam pro baptismo. ut ante baptismum eam dederint atque hi, quibus data sit. postea non fuerint baptizati, quia eis illa pro baptismo fuit, quod Nouatianos dicere numquam audiui. unde quaere diligenter, ne forte alicuius alterius erroris sit et Nouatianum se esse confingat uel putet. aut, si et hoc Nouatiani dicunt, nescio: illud tamen scio, quoniam, quisquis hoc dicit, a regula fidei catholicae et doctrina Christi et apostolorum prorsus alienus est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
