Latin
Letter 265
Augustine, Epistulae 265.7
Unproofread scanNot analysed yet
Agunt enim homines ante baptismum paenitentiam de suis prioribus peccatis ita tamen, ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in actibus apostolorum loquente Petro ad Iudaeos et dicente: Agite paenitentiam et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi; et dimittentur uobis peccata uestra. agunt etiam homines paenitentiam. si post baptismum ita peccauerint. ut excommunicari et postea reconciliari mereantur, sicut agunt in omnibus ecclesiis illi. qui proprie paenitentes appellantur. de tali enim paenitentia locutus est apostolus Paulus, ubi ait: Xe, iterum cum uenero. humiliet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et luxuria et fornicatione, quam egerunt; neque enim scribebat ista nisi eis, qui iam fuerant baptizati. habemus etiam in actibus apostolorum Simonem iam baptizatum, cum pecunia uellet emere, ut per inpositionem manus eius daretur spiritus sanctus, admonitum a Petro, ut de hoc graui peccato ageret paenitentiam.