# Epistulae 268.1

Augustine, Epistulae, Letter 268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/268.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/268.1

Notissima mihi et probatissima deuotio sanctitatis uestrae in domino nostro Iesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem, unde praesens gaudere consueui. qui semper spiritu uobiscum sum, non solum quia gratia domini nostri Iesu Christi tantae suauitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui uobis in euangelio seruio, angustiam pati non permittitis. cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur, ut redderet, quod ad praesens, unde explicaret se, non inueniebat, ne corporalem pateretur iniuriam, ad auxilium sanctae ecclesiae conuolauit. illi etiam exactores, cum proficisci cogerentur et ideo dilationem dare non possent, grauissimis me querelis onerauerunt ita, ut eis illum traderem aut, quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent, prouiderem. cumque obtulissem Fascio, ut uestram sanctitatem de necessitatibus eius adloquerer. pudore deterritus, ne facerem, deprecatus est. ita ego maiore necessitate coartatus a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam eius continuo dedi promittente illo, quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere, et consentiente, ut, si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad uestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
