Latin
Letter 268
Augustine, Epistulae 268.3
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsi etiam presbyteris. ut, si quid minus fuerit post conlationem sanctitatis uestrae. compleant ex eo, quod habet ecclesia, dum tamen uos, secundum quod placet, hilariter offeratis, quia, siue de uestro siue de ecclesia detur, omnia dei sunt et deuotio magis uestra dulcior erit thesauris ecclesiae. sicut apostolus dicit: Non quia quaero datum, sed requiro fructum. laetificate ergo cor meum, quia de fructibus uestris gaudere cupio; uos enim estis arbores dei, quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. tueatur uos dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi et desiderantissimi fratres.