# Epistulae 27.4

Augustine, Epistulae, Letter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/27.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/27.4

Ecce carissimus meus est et ab ineunte adulescentia mihi familiariter amicissimus, qui hanc eximietati tuae ac praestantissimae caritati epistulam adportat. huius nomen est in libro (de religione', quem tua sanctitas, quantum litteris indicas, libentissime legit; factus enim tibi etiam tanti uiri, qui tibi eum misit, commendatione iucundior. neque huic tamen tam familiari amico meo uelim credas, quae de me forte laudans dixerit. sensi enim etiam ipsum saepe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli iudicantem et arbitrari iam me accepisse quaedam, quibus accipiendis a domino patente ore cordis inhiarem. et si hoc in os meum, quis non coniciat, quanta de me absente meliora quam ueriora laetus effundat? librorum autem nostrorum copiam faciet uenerabili studio suo; nam nescio me aliquid siue ad eorum, qui extra ecclesiam dei sunt, siue ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. sed tu cum legis, mi sancte Pauline, non te ita rapiant, quae per nostram infirmitatem ueritas loquitur, ut ea, quae ipse loquor, minus diligenter aduertas, ne, dum auidus hauris bona et recta, quae data ministro, non ores pro peccatis et erratis, quae ipse committo. in his enim, quae tibi recte, si aduerteris, displicebunt, ego ipse conspicior, in his autem, quae per donum spiritus, quod accepisti, recte tibi placent in libris meis, ille amandus, ille praedicandus est, apud quem est fons uitae et in cuius lumine uidebimus lumen sine aenigmate et facie ad faciem, nunc autem in aenigmate uidemus. in his ergo, quae ipse de ueteri fermento eructaui, cum ea legens agnosco, me iudico cum dolore; in his uero, quae de azymo sinceritatis et ueritatis dono dei dixi, exulto cum tremore. quid enim habemus, quod non accepimus? at enim melior est, qui maioribus et pluribus quam qui minoribus et paucioribus donis dei diues est. quis negat? sed rursus melius est uel de paruo dei dono gratias ipsi agere quam sibi agi uelle de magno. haec ut ex animo semper confitear meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me, frater; ora, obsecro, ut non laudari uolens, sed laudans inuocem dominum, et ab inimicis meis saluus ero.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
