# Epistulae 270.1

Augustine, Epistulae, Letter 270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/270.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/270.1

Cum in urbem Leges anteriori tempore commeassem, nimium sum contristatus, quod te totum ibidem minime potui reperire. inueni enim te medium et, ut ita dicam, partem animae tuae. Seuerum carissimum, de quo ex parte gauisus sum. perfecte enim gauderem, si te totum inuenirem. unde ex parte. qua te reppereram, gratulabar et propter partem tuam, quam nequaquam cernebam, omnibus modis contristabar. proinde dixi animae meae: Quare tristis es et quare conturbas me? spera in deo et faciet praesentem amicum, quem diligis'. unde confido in domino et spero, quod me faciet de tua uisione gratulari. o si oculis cerni dilectio posset! profecto uideres, quanta apud te nostra esset dilectio. aut enim aequiperans dilectioni tuae magnum tibi adferret gaudium aut, si maior esset, magnum tibi adferret imitationis studium. ergo. quia in domino te diligo, dilige diligentem. et ut ceteri tecum diligant, per ecclesiasticam auctoritatem hortare. nam quod petis in litteris tuis, ut ego pro te orem, id recte facerem, si ego ipse a peccatis liber essem, ut pro aliis liceret orare. et ideo te admoneo, ut orationes assiduas animi tui pro me emittas ad dominum et memor professionis illam ante oculos tuos constituas diem, in qua iustus ab auditu malo non timebit et ideo iustus non timebit, quia non audiet: 'Vade in ignem aeternum>, sed: 'Veni, benedicte patris mei, percipe regnum\\ ad quod nos perducat, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum. amen.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
