Latin
Letter 28
Augustine, Epistulae 28.5
Unproofread scanNot analysed yet
Et ego quidem qualibuscumque uiribus, quas dominus suggerit, omnia illa testimonia, quae adhibita sunt adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intellegi ostenderem, ut ubique eorum firma ueritas doceretur. quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent fauere mendacio. sed hoc intellegentiae relinquo tuae. admota enim lectioni diligentiore consideratione multo id fortasse facilius uidebis quam ego. ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem diuinarum scripturarum, ut in eis, quod uult quisque credat, quod non uult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos uiros, per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri, nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus nouerimus, ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat. quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id +explices quaeso. nec me onerosum aut inpudentem iudices per humanitatem ueracissimam domini nostri. nam ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error ueritati fauet, si recte in te potest ueritas fauere mendacio. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem et de christiano studio conferre, sed huic desiderio meo nulla epistula sat est. uberius id possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. et tamen, quantum uellem, nec ipse, quod eius pace dixerim, forsitan capit. quamquam nihilo me illi praetulerim; ego enim me fateor tui capaciorem, sed ipsum uideo fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit. et posteaquam redierit, quod domino adiuuante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus, quod in me adhuc uacuum erit atque auidum sensorum tuorum. ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum. quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque seueritatem adhibeas quaeso. non enim aliter intellego, quod scriptum est: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum, nisi quia magis amat obiurgator sanans quam adulator unguens caput. ego autem difficillime bonus iudex lego, quod scripserim, sed aut timidior recto aut cupidior. uideo etiam interdum uitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi uidear in me quam iustam tulisse sententiam.