Latin
Letter 29
Augustine, Epistulae 29.2
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non praetermittamus uestrae caritati narrare, quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis. cum post profectio'nem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur, quam laetitiam nominantes uinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feria illud in euangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas uestras ante porcos. tractatum est ergo de canibus et de porcis ita; ut et peruicaci latratu aduersus dei praecepta rixantes et uoluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur, conclusumque ita, ut uiderent, quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseuerarent, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.