# Epistulae 29.5

Augustine, Epistulae, Letter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.5

Tunc reddito exodi codice crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans sumpsi apostolum Paulum et, inter quae peccata posita esset, ostendi legens illum locum: Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi nec cibum sumere, ingemescendo admonens, cum quanto periculo conuiuaremur cum eis, qui uel in domibus inebriarentur. legi etiam illud, quod non longo interuallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt. et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et spiritu dei nostri. quibus lectis dixi, ut considerarent, quo modo possent fideles audire: sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur. inde uentum est ad illud capitulum: Conuenientibus ergo uobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? quo recitato diligentius commendaui, ne honesta quidem et sobria conuiuia debere in ecclesia celebrari, quando quidem apostolus non dixerit: 'numquid domos non habetis ad inebriandos uos\\ ut quasi tantum modo inebriari in ecclesia non liceret, sed ad manducandum et bibendum', quod potest honeste fieri sed praeter ecclesiam ab eis, qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint. et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta conuiuia sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
