Latin
Letter 3
Augustine, Epistulae 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ubi est ista beata uita? ubi? ubinam? o si ipsa esset repellere atomos Epicuri! o si ipsa esset scire nihil deorsum esse praeter mundum! o si ipsa esset nosse extrema sphaerae tardius rotari quam medium! et alia similia, quae similiter nouimus. nunc uero quomodo uel qualiscumque beatus sum, qui nescio. cur tantus mundus sit, cum rationes figurarum, per quas est, nihil prohibeant esse, quanto quis uoluerit, ampliorem? aut non mihi diceretur, immo non cogeremur confiteri corpora in infinitum secari, ut a certa uelut basi in quantitatem certam certus corpusculorum numerus surgeret? quare cum corpus nullum esse minimum sinitur, quo pacto esse sinamus amplissimum, quo amplius esse non posset, nisi forte illud, ($uo3) aliquando Alypio dixi occultissime, habet magnam uim, ut, quoniam numerus ille intellegibilis infinite crescit, non tamen infinite minuitur —nam non eum licet ultra monadem resoluere —,contra sensibilis- —nam quid est aliud sensibilis numerus nisi corporeorum uel corporum quantitas? —minui quidem infinite, sed infinite crescere nequeat. et ideo fortasse merito philosophi in rebus intellegibilibus diuitias ponunt, in sensibilibus egestatem. quid enim aerumnosius quam minus atque minus semper posse fieri? quid ditius quam crescere, quantum uelis, ire, quo uelis, redire, cum uelis, quousque uelis, et hoc multum amare, quod minui non potest? quisquis namque intellegit istos numeros, nihil sic amat ut monadem; nec mirum, cum per eam fiat, ut ceteri amentur. sed tamen cur tantus est mundus? poterat enim esse uel maior uel breuior. nescio; tale est enim. et cur hoc loco potius quam illo? nec in ea re debet esse quaestio: ubi quicquid esset, quaestio esset. unum illud multum mouebat, quod infinite corpora secarentur, cui fortasse responsum est de ui contraria intellegibilis numeri.