Latin
Letter 3
Augustine, Epistulae 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Haec placuit scribere tibi. delectat enim me, quod mihi gratias agis, si nihil te, quod in buccam uenerit, celem, et gaudeo, quia sic tibi placeo. apud quem igitur libentius ineptiam, quam cui displicere non possum? at si in potestate fortunae est, ut hominem amet homo, uide quam beatus sim, qui de fortuitis tam multum gaudeo et talia bona, fateor, desidero mihi ubertim adcrescere. fortunae autem bona uerissimi sapientes, quos solos beatos fas est uocari, nec timeri uoluerunt nec cupi —an cupiri? tu uideris. et belle accidit. nam uolo me declinationis huius gnarum facias. cum enim adiungo uerba similia, incertior fio. nam ita est cupio ut fugio, ut sapio, ut iacio, ut capio; sed utrum fugiri an fugi, utrum sapiri an sapi sit modus infinitus, ignoro. possem adtendere iaci et capi, ni uererer, ne me caperet et pro ludibrio iaceret, quo uellet, qui iactum et captum aliud, aliud fugitum, cupitum, sapitum esse conuinceret. quae item tria utrum paenultima longa et inflexa, an graui breuique pronuntianda sint, similiter nescio. prouocauerim te ad epistulam longiorem; peto, ut paulo diutius te legam. nam -non queo tantum dicere, quantum uolupe est legere te.