# Epistulae 31.3

Augustine, Epistulae, Letter 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/31.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/31.3

Nec ideo tamen eos tam cito a nobis licet ad uos remeantes sine molestia passi sumus. uidete enim, quaeso uos, quibus quatiebamur affectibus. tanto utique dimittendi erant ocius, quanto uobis inpensius oboedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto uos nobis praesentius exhibebant; eo quippe indicabant, quam cara uiscera uestra essent; tanto eos minus igitur dimittere uolebamus, quanto iustius, ut dimitterentur, instabant. o rem non ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi 'unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane uiueremus, una incederemus uia, eadem habitaremus domo'! cur enim non etiam isdem uerbis uteremur? agnoscitis enim, credo, haec esse ex epistula uestra. sed cur potius haec uestra sint uerba quam mea, quae utique quam uera sunt, tam nobis ab eiusdem capitis communione proueniunt? et si aliquid proprium uobis donatum haberent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent uiam pectoris mei neque a corde ad linguam meam uerba transire sinerent, donec tanto puriora, quanto sunt uestra, procederent. sancti fratres dilecti deo nostraque inuicem membra, quis dubitet nos uno spiritu uegetari, nisi qui non sentit, qua nobis dilectione uinciamur?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
