Latin
Letter 31
Augustine, Epistulae 31.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam nullis uerbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei, tamen quia prudenter et pie intellegitis non esse istam uestram, hoc est humanam, sed in uobis domini gloriam —nam et inimicum cautissime intuemini deuotissimeque agitis, ut tamquam discipuli Christi humiles corde et mites sitis; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur* —quia ergo recte intellegitis non esse hanc uestram sed domini gloriam, uidebitis, quam parua et exigua dixerim. dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguae inpares angelorum. hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoueri, in uno coniugio proposita utrique sexui calcandae superbiae et non desperandae perfectionis exempla. nescio si quicquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse uoluistis.