# Epistulae 32.5.93-108

Augustine, Epistulae, Letter 32, lines 32.5.93-32.5.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/32.5.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/32.5.93

ergo redi, qua uoce parens, qua sanguine frater,
ambo sacerdotes, te remeare iubent.
ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petessis:
haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt.
haec repete, his inhia, externis ne contere tempus;
si tua nolueris, quisquam aliena dabit?
non eris ipse tuus missusque per extera longe
sensibus heu! proprii pectoris exul ages.
sollicitum satis haec nato cecinisse parentem,
dum tibi, quae mihimet, uel uolo uel metuo.
haec tibi, si recipis, feret olim pagina uitam;
si rennuis, eadem haec pagina testis erit.
incolumem mihi te, fili carissime, Christus
annuat et seruum det sibi perpetuo.
uiue, precor, sed uiue deo; nam uiuere mundo
mortis opus, uiua est uiuere uita deo.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
